Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas,
  2. sanabit nulla vulnera cordis ope.
  3. tollere nodosam nescit medicina podagram,
  4. nec formidatis auxiliatur aquis.
  5. cura quoque interdum nulla medicabilis arte est—
  6. aut, ut sit, longa est extenuanda mora.
  7. cum bene firmarunt animum praecepta iacentem,
  8. sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,
  9. rursus amor patriae ratione valentior omni,
  10. quod tua fecerunt scripta, retexit opus.