Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cum video quam sint mea fata tenacia, frangor,
  2. spesque levis magno victa timore cadit,
  3. nec tamen ulterius quicquam sperove precorve,
  4. quam male mutato posse carere loco.
  5. aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste
  6. gratia quod salvo vestra pudore queat.
  7. suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae,
  8. difficilis causae inite patrocinium.
  9. est mala, confiteor, sed te bona fiet agente,
  10. lenia pro misera fac modo verba fuga.