Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec dolor ullus adest, nec febribus uror anhelis,
  2. et peragit soliti vena tenoris iter.
  3. os hebes est positaeque movent fastidia mensae,
  4. et queror, invisi cum venit hora cibi.
  5. quod mare, quod tellus, adpone quod educat aër,
  6. nil ibi, quod nobis esuriatur, erit.
  7. nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum,
  8. det mihi formosa nava [*](nava grata ) Iuventa manu,
  9. non tamen exacuet torpens sapor ille palatum,
  10. stabit et in stomacho pondus inerte diu.
  11. haec ego non ausim, cum sint verissima, cuivis
  12. scribere, delicias ne mala nostra vocet,
  13. scilicet is status est, ea rerum forma mearum,
  14. deliciis etiam possit ut esse locus!
  15. delicias illi precor has contingere, siquis
  16. ne mihi sit levior Caesaris ira timet.
  17. is quoque, qui gracili cibus est in corpore, somnus,
  18. non alit officio corpus inane suo.
  19. sed vigilo vigilantque mei sine fine dolores,
  20. quorum materiam dat locus ipse mihi.