Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Caesaris est primum munus, quod ducimus auras;
  2. gratia post magnos est tibi habenda deos.
  3. ille dedit vitam; tu, quam dedit ille, tueris,
  4. et facis accepto munere posse frui.
  5. cumque perhorruerit [*](perhorreret ) casus pars maxima nostros,
  6. pars etiam credi pertimuisse velit,
  7. naufragiumque meum tumulo spectant [*](spectaret corr. Heinsius) ab alto,
  8. nec dederit nanti per freta saeva manum,
  9. seminecem Stygia revocasti solus ab unda.
  10. hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est.