Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus,
- flammaque de stipula nostra brevisque fuit.
- neve tamen tota capias fera gaudia mente,
- non est placandi spes mihi nulla dei,
- vel quia peccavi citra scelus, utque pudore
- non caret, invidia sic mea culpa caret,
- vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu
- illo, cui paret, mitius orbis habet.
- scilicet ut non est per vim superabilis ulli,
- molle cor ad timidas sic habet ille preces,