Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non metuunt leges, sed cedit viribus aequum,
  2. victaque pugnaci iura sub ense iacent.
  3. pellibus et laxis arcent mala frigora bracis,
  4. oraque sunt longis horrida tecta comis,
  5. in paucis remanent Graecae vestigia linguae,
  6. haec quoque iam Getico barbara facta sono.
  7. unus in hoc nemo est populo, [*](nemo . . populo populo vix est)
  8. qui forte Latine quaelibet e medio reddere verba queat.
  9. ille ego Romanus vates—ignoscite, Musae!—
  10. Sarmatico cogor plurima more loqui.
  11. en pudet et fateor, iam desuetudine longa
  12. vix subeunt ipsi verba Latina mihi.
  13. nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello
  14. barbara . non hominis culpa, sed ista loci.
  15. ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae,
  16. et fiat patrio vox mea muta sono,
  17. ipse loquor mecum desuetaque verba retracto,
  18. et studii repeto signa sinistra mei.
  19. sic animum tempusque traho, sic meque [*](me sicque vel mecumque corr. σ ) reduco
  20. a contemplatu summoveoque mali.