Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- his qui contentus non est,
- in litus harenas, in segetem spicas, in mare fundat aquas.
- intempestivos igitur compesce tumores,[*](timores corr. σ )
- vela nec in medio desere nostra mari.
- Quam legis, ex illa tibi venit epistula terra,
- latus ubi aequoreis additur Hister aquis,
- si tibi contingit cum dulci vita salute,
- candida fortunae pars manet una meae.
- scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris;
- quamvis hoc vel me scire tacente potes,
- sum miser; haec brevis est nostrorum summa malorum,
- quisquis et offenso Caesare vivit, erit.
- turba Tomitanae quae sit regionis et inter
- quos habitem mores, discere cura tibi est?
- mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque,
- a male pacatis plus trahit ora Getis.
- Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis
- per medias in equis itque reditque vias.
- in quibus est nemo, qui non coryton et arcum
- telaque vipereo lurida felle gerat,