Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ceditur et caecis et quos praetexta verendos
- virgaque cum verbis imperiosa facit,
- si mihi non parcis, fortunae parcere debes:
- non habet in nobis ullius ira locum.
- elige nostrorum minimum minimumque laborum,[*](malorum)
- isto, quod reris, [*](illo quo quereris) grandius illud erit.
- quam multa madidae celantur harundine fossae,
- florida quam multas Hybla tuetur apes,
- quam multae gracili terrena sub horrea ferre
- limite formicae grana reperta solent,
- tam me circumstat [*](circumdat (circumdant): circumstant σ ) densorum turba malorum.
- crede mihi, vero est nostra querella minor.
- his qui contentus non est,
- in litus harenas, in segetem spicas, in mare fundat aquas.
- intempestivos igitur compesce tumores,[*](timores corr. σ )
- vela nec in medio desere nostra mari.
- Quam legis, ex illa tibi venit epistula terra,
- latus ubi aequoreis additur Hister aquis,
- si tibi contingit cum dulci vita salute,
- candida fortunae pars manet una meae.