Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec procul a vero est quin et [*](quod non: quin et σ ) pulsarit amicum:
  2. mansit in officiis non minus ille suis.
  3. hoc est cum miseris solum commune beatis,
  4. ambobus tribui quod solet obsequium :
  5. ceditur et caecis et quos praetexta verendos
  6. virgaque cum verbis imperiosa facit,
  7. si mihi non parcis, fortunae parcere debes:
  8. non habet in nobis ullius ira locum.
  9. elige nostrorum minimum minimumque laborum,[*](malorum)
  10. isto, quod reris, [*](illo quo quereris) grandius illud erit.
  11. quam multa madidae celantur harundine fossae,
  12. florida quam multas Hybla tuetur apes,
  13. quam multae gracili terrena sub horrea ferre
  14. limite formicae grana reperta solent,
  15. tam me circumstat [*](circumdat (circumdant): circumstant σ ) densorum turba malorum.
  16. crede mihi, vero est nostra querella minor.
  17. his qui contentus non est,
  18. in litus harenas, in segetem spicas, in mare fundat aquas.
  19. intempestivos igitur compesce tumores,[*](timores corr. σ )
  20. vela nec in medio desere nostra mari.