Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si nihil infesti durus vidisset Ulixes,
  2. Penelope felix sed sine laude foret,
  3. victor Echionias si vir penetrasset in arces,
  4. forsitan Euadnen vix sua nosset humus.
  5. cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est?
  6. nempe fuit misero nupta quod una viro.
  7. effice ut Iliacas tangat prior alter harenas,
  8. Laudamia nihil cur referatur erit.
  9. et tua, quod malles,[*](mallem) pietas ignota maneret,
  10. implerent venti si mea vela sui.
  11. di tamen et Caesar dis accessure, sed olim,
  12. aequarint Pyhos cum tua fata dies,
  13. non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi
  14. parcite, quae nullo digna dolore dolet.
  1. Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum,
  2. qui mihi confugiam, qui mihi portus eras,
  3. tu quoque suscepti curam dimittis amici,
  4. officiique pium tam cito ponis onus?
  5. sarcina sum, fateor, quam si non [*](quamvis sine) tempore nostro [*](nostro duro)
  6. depositurus eras, non subeunda fuit.