Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis,
  2. scinditur in partes atra favilla duas.
  3. hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar,
  4. et me Battiades iudice falsus erat:
  5. omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto
  6. terga, vapor, dederis Ausoniamque petas.
  7. haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,
  8. nulla fuit misero festa videnda mihi.
  9. edidit haec mores illis heroisin [*](heroibus corr. Salmasius) aequos,
  10. quis erat Eëtion Icariusque pater.
  11. nata pudicitia est, virtus [*](moris: virtus Owen) probitasque, fidesque,
  12. at non sunt ista gaudia nata die, [*](die fide)
  13. sed labor et curae fortunaque moribus impar,
  14. iustaque de viduo paene querella toro.
  15. scilicet adversis probitas exercita rebus
  16. tristi materiam, tempore laudis habet,
  17. si nihil infesti durus vidisset Ulixes,
  18. Penelope felix sed sine laude foret,
  19. victor Echionias si vir penetrasset in arces,
  20. forsitan Euadnen vix sua nosset humus.