Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud,
  2. quod non praeventum morte fuisse dolet;
  3. cumque alii fugerent subitae contagia cladis,
  4. nec vellent ictae limen adire domus,
  5. te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem,
  6. si paucos aliquis tresve duosve vocat.
  7. quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te
  8. se minus adversis indoluisse suis.
  9. verba solet vultumque tuum gemitusque referre,
  10. et te flente suos emaduisse sinus: