Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. inter quos, memini, dum me mea fata sinebant,
  2. non invisa tibi pars ego saepe fui,
  3. quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae
  4. iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis,
  5. quique prius mollem vacuamque laboribus egi
  6. in studiis vitam Pieridumque choro,
  7. nunc procul a patria Getieis circumsonor armis
  8. multa prius pelago multaque passus humo.
  9. sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum,
  10. nubila nascenti seu mihi Parca fuit,
  11. tu tamen e sacris hederae [*](hederae me de) cultoribus unum
  12. numine debueras sustinuisse tuo.
  13. an dominae fati quicquid cecinere sorores,
  14. omne sub arbitrio desinit esse dei?
  15. ipse quoque aetherias meritis invectus es arces,
  16. quo non exiguo facta labore via est.
  17. nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum
  18. Strymona venisti Marticolamque Geten,