Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur,
  2. quot tenerum pennis aera pulsat avis,
  3. tot premor adversis: quae si comprendere coner,
  4. Icariae numerum dicere coner aquae,
  5. utque viae casus, ut amara pericula ponti,
  6. ut taceam strictas in mea fata manus,
  7. barbara me tellus orbisque novissima magni
  8. sustinet et saevo cinctus ab hoste locus,
  9. hinc ego traicerer [*](traicerem vel transigerer) —neque enim mea culpa cruenta est—
  10. esset, quae debet, si tibi cura mei.
  11. ille deus, bene quo Romana potentia nixa est,
  12. saepe suo victor lenis in hoste fuit.
  13. quid dubitas et tuta times? accede rogaque:
  14. Caesare nil ingens mitius orbis habet,
  15. me miserum! quid agam, si proxima quaeque relinquunt?
  16. subtrahis effracto tu
  17. quoque colla iugo? quo ferar? unde petam lassis solacia rebus?
  18. ancora iam nostram non tenet ulla ratem, videris [*]( viderit codd.: corr. Ehwald )