Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. morte nihil opus est pro me, sed amore fideque:
  2. non ex difficili fama petenda tibi est.
  3. nec te credideris, quia non facis, ista moneri:
  4. vela damus, quamvis remige puppis eat,
  5. qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo
  6. laudat et hortatu comprobat acta suo.