Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. des licet in valido pectus mihi robore fultum,
  2. fama refert Anyti quale fuisse reo, [*](rei vel senis)
  3. fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:
  4. plus valet humanis viribus ira dei.
  5. ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum
  6. scribere in hoc casu sustinuisset opus.
  7. ut veniant patriae, veniant oblivia vestri,[*](nostri)
  8. omnis ut amissi sensus abesse queat,
  9. at timor officio fungi vetat ipse [*](esse: ipse σ ) quietum:
  10. cinctus ab innumero me tenet hoste locus,
  11. adde quod ingenium longa rubigine laesum
  12. torpet et est multo, quam fuit ante, minus,
  13. fertilis, assiduo si non renovatur [*](renovetur vel removetur) aratro,
  14. nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
  15. tempore qui longo steterit, male curret [*](currit) et inter
  16. carceribus missos ultimus ibit equus,
  17. vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,
  18. siqua diu solitis cumba vacavit [*](vacabit corr. σ ) aquis,
  19. me quoque despera,[*](despero) fuerim cum parvus et ante,
  20. illi, qui fueram, posse redire parem.