Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quassa tamen nostra est, non mersa [*](mersa fracta) nec obruta navis,
  2. utque caret portu, sic tamen extat aquis.
  3. nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit,
  4. qui merui vitio perdere cuncta meo.
  5. sed quia peccato facinus non affuit illi,
  6. nil nisi me patriis iussit abesse focis,
  7. utque aliis, quorum numerum comprendere non est,
  8. Caesareum numen sic mihi mite fuit.
  9. ipse relegati, non exulis utitur in me
  10. nomine . tuta suo iudice causa mea est.
  11. iure igitur laudes. Caesar, pro parte virili
  12. carmina nostra tuas qualiacumque canunt: