Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. at mihi iam videor patria procul esse tot annis,
  2. Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.
  3. stare putes, adeo procedunt tempora tarde,
  4. et peragit lentis passibus annus iter.
  5. nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert,
  6. efficit angustos nec mihi bruma dies,
  7. scilicet in nobis rerum natura novata est,
  8. cumque meis curis omnia longa facit.
  9. an peragunt solitos communia tempora motus, suntque [*]( stantque Housman)
  10. magis vitae tempora dura meae?
  11. quem tenet Euxini mendax cognomine litus,[*](litus s tellus vel tempus vel pontus)
  12. et Scythici vere terra sinistra freti,
  13. innumerae circa gentes fera bella minantur,
  14. quae sibi non rapto [*](raptu) vivere turpe putant.
  15. nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse
  16. moenibus exiguis ingenioque loci.
  17. cum minime credas, ut aves,[*](avis) densissimus hostis
  18. advolat, et praedam vix bene visus agit.
  19. saepe intra muros clausis venientia portis
  20. per medias legimus noxia tela vias.