Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. at mihi iam videor patria procul esse tot annis,
  2. Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.
  3. stare putes, adeo procedunt tempora tarde,
  4. et peragit lentis passibus annus iter.
  5. nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert,
  6. efficit angustos nec mihi bruma dies,
  7. scilicet in nobis rerum natura novata est,
  8. cumque meis curis omnia longa facit.
  9. an peragunt solitos communia tempora motus, suntque [*]( stantque Housman)
  10. magis vitae tempora dura meae?