Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem,
  2. nostra suas istinc [*](istic vel isto (istuc σ): istinc) porriget ira manus,
  3. omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit,
  4. et sola est patria poena carere mea.
  5. et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo:
  6. saepe Iovis telo quercus adusta viret.
  7. denique vindictae si sit mihi nulla facultas,
  8. Pierides vires et sua tela dabunt,
  9. quod Scythicis habitem longe summotus in oris,
  10. siccaque sint oculis proxima signa meis,
  11. nostra per inmensas ibunt praeconia gentes,
  12. quodque querar notum qua patet orbis erit.