Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. at vos admoniti nostris quoque casibus este,
  2. aequantem superos emeruisse virum.
  1. Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo,
  2. et tua Lethaeis acta dabuntur aquis,
  3. nostraque vincetur lacrimis clementia [*](dementia) seris,
  4. fac modo te pateat paenituisse tui;
  5. fac modo te damnes cupiasque eradere vitae
  6. tempora, si possis, Tisiphonea tuae.
  7. sin minus, et flagrant odio tua pectora nostro,
  8. induet infelix arma coacta dolor,
  9. sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem,
  10. nostra suas istinc [*](istic vel isto (istuc σ): istinc) porriget ira manus,
  11. omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit,
  12. et sola est patria poena carere mea.
  13. et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo:
  14. saepe Iovis telo quercus adusta viret.
  15. denique vindictae si sit mihi nulla facultas,
  16. Pierides vires et sua tela dabunt,
  17. quod Scythicis habitem longe summotus in oris,
  18. siccaque sint oculis proxima signa meis,