Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic animo quondam non divinante futura
  2. optabam placide vivere posse senex.
  3. fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima
  4. mollia praebuerint, posteriora gravant.
  5. iamque decem lustris omni sine labe peractis,
  6. parte premor vitae deteriore meae,
  7. nec procul a metis, quas paene tenere videbar,
  8. curriculo gravis est facta ruina meo.
  9. ergo illum demens in me saevire coegi,
  10. mitius inmensus quo nihil orbis habet?
  11. ipsaque delictis victa est clementia nostris,
  12. nec tamen errori vita negata meo est?