Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quaeque sui monitis [*](iussis) obtemperat Inda magistri
  2. belua, servitium tempore victa subit.
  3. tempus ut extensis tumeat facit uva racemis,
  4. vixque merum capiant grana quod intus habent;
  5. tempus et in canas semen producit aristas,
  6. et ne sint tristi poma sapore cavet. [*](facit)
  7. hoc tenuat dentem terram renovantis [*](semoventis vel scindentis vel patientis: renovantis σ ) aratri,
  8. hoc rigidas silices, hoc adamanta terit;
  9. hoc etiam saevas paulatim mitigat iras,
  10. hoc minuit luctus maestaque corda levat,
  11. cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas
  12. praeterquam curas attenuare meas.
  13. ut patria careo, bis frugibus area trita est,
  14. dissiluit nudo pressa bis uva pede.
  15. nec quaesita tamen spatio patientia longo est,
  16. mensque mali sensum nostra recentis habet,
  17. scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci,
  18. et domitus freno saepe repugnat equus.
  19. tristior est etiam praesens aerumna priore:
  20. ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est.