Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo
  2. hoc peteret pro me, forsitan ille daret.
  3. frigida me cohibent Euxini litora Ponti :
  4. dictus ab antiquis Axenus ille fuit.
  5. nam neque iactantur moderatis aequora ventis,
  6. nec placidos portus hospita navis adit.
  7. sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt;
  8. nec minus infida terra timetur aqua.
  9. illi, quos audis hominum gaudere cruore,
  10. paene sub eiusdem sideris axe iacent,
  11. nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira
  12. caede pharetratae spargitur ara deae.
  13. haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis
  14. nec cupienda bonis regna Thoantis erant.