Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus,
  2. invidiam, siqua est, auctor habere potest,
  3. nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis—
  4. hoc certe noli dissimulare—pater,
  5. ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat
  6. plus etiam quam me iudice dignus eram;
  7. deque meis illo referebat versibus ore,
  8. in quo pars magnae nobilitatis erat.
  9. non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit,
  10. sed prius auctori sunt data verba tuo. [*](sed sunt auctori non tua verba tuo)
  11. nec [*](non: nec σ ) data sunt, mihi crede, tamen: sed in omnibus actis
  12. ultima si demas, vita tuenda mea est.
  13. hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis,
  14. si tanti senes sit tibi nota mali.