Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- tempus ubi est illud, quo te iactare solebas
- coniuge, nec nomen dissimulare viri?
- tempus ubi est, quo te [*](illud quo te vel illud nisi non vis vel illud quo ni (non) fugis corr. σ )—nisi non vis illa referri—
- et dici, memini, iuvit et esse meam?
- utque proba dignum est, omni tibi dote placebam:
- addebat veris multa faventis amor.
- nec, quem praeferres—ita res tibi magna videbar—
- quemque tuum malles esse, vir alter erat.
- nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta; tuusque
- non debet dolor hinc, debet abesse pudor,
- cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu,
- num legis Euadnen erubuisse viro?
- nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes,
- ipse suis Phaëthon infitiandus erat.