Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis,
  2. materiam culpae persequiturque suae.
  3. nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli,
  4. quodque mihi telum vulnera fecit, amo.
  5. forsitan hoc studium possit furor esse videri,
  6. sed quiddam furor hic utilitatis habet,
  7. semper in obtutu mentem vetat esse malorum,
  8. praesentis casus inmemoremque facit,
  9. utque suum Bacche non sentit saucia vulnus,
  10. dum stupet Idaeis exululata modis,
  11. sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso,
  12. altior humano spiritus ille malo est.
  13. ille nec exilium, Scythici nec litora ponti,
  14. ille nec iratos sentit habere deos.
  15. utque soporiferae biberem si pocula Lethes,
  16. temporis adversi sic mihi sensus abest.
  17. iure deas igitur veneror mala nostra levantes,
  18. sollicitae [*](sollicitas corr. Scaliger) comites ex Helicone fugae,
  19. et partim pelago partim vestigia terra
  20. vel rate dignatas vel pede nostra sequi,