Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis,
  2. dum sequitur celeres ancora tracta manus,
  3. conscia percussit meritorum pectora Colchis
  4. ausa atque ausura multa nefanda manu;
  5. et, quamquam superest ingens audacia menti,
  6. pallor in attonitae virginis ore fuit.
  7. ergo uni prospexit venientia vela tenemur,
  8. et pater est aliqua fraude morandus ait.
  9. dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus,
  10. ad fratrem casu lumina flexa tulit.
  11. cuius ut ornata est praesentia, vicimus inquit:
  12. hic mihi morte sua causa salutis erit.
  13. protinus ignari nec quicquam tale timentis
  14. innocuum rigido perforat ense latus,
  15. atque ita divellit divulsaque membra per agros
  16. dissipat in multis invenienda locis,
  17. neu pater ignoret, scopulo proponit in alto
  18. pallentesque manus sanguineumque caput.
  19. ut genitor luctuque novo tardetur et, artus
  20. dum legit extinctos, triste moretur [*](retardet) iter.