Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ut tenera nostris cedente volatibus aura
- aspicerem patriae dulce repente solum,
- desertaeque domus vultus, memoresque sodales,
- caraque praecipue coniugis ora meae.
- stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas,
- quae non ulla tibi [*](tulit) fertque feretque dies?
- si semel optandum est, Augusti numen adora,
- et, quem sensisti, rite precare deum.
- ille tibi pennasque potest currusque volucres
- tradere: det reditum, protinus ales eris.
- si precer hoc—neque enim possum maiora rogare—
- ne mea sint, timeo, vota modesta parum,
- forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram,
- tum quoque sollicita mente rogandus erit.
- quod minus interea est, instar mihi muneris ampli,
- ex his me iubeat quolibet ire locis,
- nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;
- ei mihi, perpetuus corpora languor habet!
- seu vitiant artus aegrae contagia mentis,
- sive mei causa est in regione mali,