Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cumque locum moresque hominum cultusque sonumque
  2. cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit,
  3. tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira,
  4. quod non offensas vindicet ense suas.
  5. at, quoniam semel est odio civiliter usus,
  6. mutato levior sit fuga nostra loco.
  1. Hic quoque sunt igitur Graiae—quis crederet?—urbes
  2. inter inhumanae nomina barbariae;
  3. huc quoque Mileto missi venere coloni,
  4. inque Getis Graias constituere domos.
  5. sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe,
  6. constat ab Absyrti caede fuisse loco.
  7. nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae
  8. per non temptatas prima cucurrit aquas,
  9. impia desertum fugiens Medea parentem
  10. dicitur his remos applicuisse vadis.
  11. quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto,
  12. hospes, ait, nosco, Colchide, vela, venit.
  13. dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis,
  14. dum sequitur celeres ancora tracta manus,