Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti.
- aptaque in alternos cogere verba pedes.
- tu quoque dic ‘ studiis communibus ecquid inhaeres,
- doctaque non patrio carmina more canis?
- nam tibi cum fatis mores natura pudicos
- et raras dotes ingeniumque dedit.
- hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas,
- ne male fecundae vena periret aquae;
- primus id aspexi teneris in virginis annis,
- utque pater natae duxque comesque fui.
- ergo si remanent ignes tibi pectoris idem,
- sola tuum vates Lesbia vincet opus.
- sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet,
- postque meos casus sit tibi pectus iners,
- dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam;
- saepe tui iudex, saepe magister eram:
- aut ego praebebam factis modo versibus aures,
- aut, ubi cessares, causa ruboris eram.
- forsitan exemplo, quia me laesere libelli,
- tu quoque sis poenae fata [*](facta: fata σ ) secuta meae.