Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro,
  2. principiumque mei criminis error habet.
  3. nec breve nec tutum, quo sint mea, dicere, casu
  4. lumina funesti conscia facta mali;
  5. mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus
  6. illud, et admonitu fit novus ipse pudor,
  7. et quaecumque adeo possunt afferre pudorem,
  8. illa tegi caeca condita nocte decet,
  9. nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo
  10. praemia peccato nulla petita mihi,
  11. stultitiamque meum crimen debere vocari,
  12. nomina si facto reddere vera velis,
  13. quae si non ita sunt, alium, quo longius absim,
  14. quaere; suburbana est hic mihi terra locus.
  1. VADE salutatum, subito perarata, Perillam,
  2. littera, sermonis fida ministra mei.
  3. aut illam invenies dulci cum matre sedentem,
  4. aut inter libros Pieridasque suas.
  5. quidquid aget, cum te scient venisse, relinquet,
  6. nec mora, quid venias quidve, requiret, agam.