Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud,
- ut doceas votum posse valere meum.
- quo quisque est maior, magis est placabilis irae,
- et faciles motus mens generosa capit,
- corpora magnanimo satis est prostrasse leoni,
- pugna suum finem, cum iacet hostis, habet:
- at lupus et turpes instant morientibus ursi
- et quaecumque minor nobilitate fera.
- maius apud Troiam forti quid habemus Achille ?
- Dardanii lacrimas non tulit ille senis,
- quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus
- Dareique docent funeris exequiae.
- neve hominum referam flexas ad mitius iras,
- Iunonis gener est qui prius hostis erat.
- denique non possum nullam sperare salutem,
- cum poenae non sit causa cruenta meae.
- non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum
- Caesareum caput est, quod caput orbis erat;
- non aliquid dixive, elatave [*](dixi velataque (vel violataque vel violentaque) corr.) lingua loquendo est,
- lapsaque sunt nimio verba profana mero: