Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et lacrimas cernens in singula verba cadentes
  2. ore meo lacrimas, auribus illa bibi ;
  3. brachiaque accepi presso [*](maesto) pendentia collo,
  4. et singultatis oscula mixta sonis.
  5. sum quoque, care, tuis defensus viribus absens—
  6. scis carum veri nominis esse loco—
  7. multaque praeterea manifesti [*](manifesta) signa favoris
  8. pectoribus teneo non abitura meis.
  9. di tibi posse tuos tribuant defendere semper,
  10. quos in materia prosperiore iuves,
  11. si tamen interea, quid in his ego perditus oris
  12. quod te credibile est quaerere quaeris, agam,