Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nunc quoque summotum studio defendis amicum,
  2. et mala vix ulla parte levanda levas.
  3. vive sine invidia, mollesque inglorius annos
  4. exige, amicitias et tibi iunge pares,
  5. Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum,
  6. nomen ama : Scythicus cetera Pontus habet.
  1. Proxima[*]( cum prioribus codd.) sideribus tellus Erymanthidos Ursae
  2. me tenet, adstricta terra perusta gelu.
  3. Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes
  4. vix satis et noti nomina pauca loci.
  5. ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.
  6. heu quam vicina est ultima terra mihi!
  7. at longe patria est, longe carissima coniunx,
  8. quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
  9. sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est
  10. corpore: sunt animo cuncta videnda meo.
  11. ante oculos errant domus, urbsque et [*](urbs et corr. σ ) forma locorum,
  12. acceduntque suis singula facta locis,
  13. coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est. [*](est om.)
  14. illa meos casus ingravat, illa levat;