Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nam pede inoffenso spatium decurrere vitae
  2. dignus es et fato candidiore frui.
  3. quae pro te ut voveam, miti pietate mereris
  4. haesuraque fide tempus in omne mihi.
  5. vidi ego te tali vultu mea fata gementem,
  6. qualem credibile est ore fuisse meo.
  7. nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes,
  8. tempore quas uno fidaque verba bibi.
  9. nunc quoque summotum studio defendis amicum,
  10. et mala vix ulla parte levanda levas.
  11. vive sine invidia, mollesque inglorius annos
  12. exige, amicitias et tibi iunge pares,
  13. Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum,
  14. nomen ama : Scythicus cetera Pontus habet.
  1. Proxima[*]( cum prioribus codd.) sideribus tellus Erymanthidos Ursae
  2. me tenet, adstricta terra perusta gelu.
  3. Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes
  4. vix satis et noti nomina pauca loci.
  5. ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.
  6. heu quam vicina est ultima terra mihi!