Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. qui cadit in plano—vix hoc tamen evenit ipsum—
  2. sic cadit, ut tacta surgere possit humo;
  3. at miser Elpenor tecto delapsus ab alto
  4. occurrit regi debilis umbra suo.
  5. quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,
  6. Icarus inmensas nomine signet aquas?
  7. nempe quod hic alte, demissius ille volabat;
  8. nam pennas ambo non habuere suas.