Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
  2. perque feros manes hospita semper erit.
  3. ossa tamen facito parva referantur in urna :
  4. sic ego non etiam mortuus exul ero.
  5. non vetat hoc quisquam : fratrem Thebana peremptum
  6. supposuit tumulo rege vetante soror,
  7. atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,
  8. inque suburbano condita pone solo;
  9. quosque legat versus oculo properante viator,
  10. grandibus in tituli marmore caede notis:
  11. HIC . EGO . QVI. IACEO. TENERORVM. LVSOR. AMORVM.
  12. INGENIO. PERUII. NASO . POETA. MEO
  13. AT. TIBI. QVI. TRANSIS . NE. SIT . GRAVE. QVISQVIS. AMASTI
  14. DICERE. NASONIS . MOLLITER. OSSA . CVBENT
  15. hoc Satis in titulo est. etenim maiora libelli
  16. et diuturna magis Sunt monimenta mihi,