Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Roma domusque subit desideriumque locorum,
  2. quicquid et amissa restat in urbe mei.
  3. ei mihi, quod [*](quo) totiens nostri pulsata sepulcri
  4. ianua, sed nullo tempore aperta fuit!
  5. cur ego tot gladios fugi totiensque minata
  6. obruit infelix nulla procella caput?
  7. di, quos experior nimium constanter iniquos,
  8. participes irae quos deus unus habet,
  9. exstimulate, precor, cessantia fata meique
  10. interitus clausas esse vetate fores!
  1. Haec mea si casu miraris epistula quare
  2. alterius digitis scripta sit,
  3. aeger eram. aeger in extremis ignoti partibus orbis,
  4. incertusque meae paene salutis eram.
  5. quem mihi nunc animum dira regione iacenti
  6. inter Sauromatas esse Getasque putes?
  7. nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis,
  8. terraque nescio quo
  9. non placet ipsa modo. non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,
  10. nullus, Apollinea qui levet arte malum,