Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. suscipis [*](conficis: suscipis σ ) exceptis ecquid mea carmina solis
  2. Artibus, artifici quae nocuere suo?
  3. immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum,
  4. quaque potes, retine corpus in urbe meum.
  5. est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis,
  6. qui domini poenam non meruere sui.
  7. saepe per externas [*](extremas ) profugus pater exulat oras,
  8. urbe tamen natis exulis esse licet.
  9. Palladis exemplo de me sine matre creata
  10. carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est.
  11. hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est,
  12. hoc tibi tutori sarcina maior erit.