Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,
- illo temptasses ultimus esse mihi,
- inque relinquendo, quod idem fecere sodales,
- tu quoque dixisses tristis in urbe vale.
- quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira
- extremam gelidi misit in orbis humum?
- scilicet expectas soliti tibi moris honorem,
- pendeat ex umeris vestis ut alba meis,
- fumida cingatur florentibus ara coronis,
- micaque sollemni turis in igne sonet,
- libaque dem proprie genitale notantia tempus,
- concipiamque bonas ore favente preces.
- non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis,
- adventu possim laetus ut esse tuo.
- funeris ara mihi, ferali cincta cupressu, [*](cupresso)
- convenit et structis flamma parata rogis.
- nec dare tura libet nil exorantia divos,
- in tantis subeunt nec bona verba malis.
- si tamen est aliquid nobis hac luce petendum,
- in loca ne redeas amplius ista, precor,