Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Ecce supervacuus—quid enim fuit utile gigni?—
- ad sua Natalis tempora noster adest,
- dure, quid ad miseros veniebas exulis annos?
- debueras illis inposuisse modum.
- si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset,
- non ultra patriam me sequerere meam,
- quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,
- illo temptasses ultimus esse mihi,
- inque relinquendo, quod idem fecere sodales,
- tu quoque dixisses tristis in urbe vale.
- quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira
- extremam gelidi misit in orbis humum?
- scilicet expectas soliti tibi moris honorem,
- pendeat ex umeris vestis ut alba meis,