Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et quoniam, fieri quod numquam posse putavi,
  2. est tibi de rebus maxima cura meis,
  3. non est quod timeas . fortuna miserrima nostra est,
  4. omne trahit secum Caesaris ira malum.
  5. quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar,
  6. ipse velim poenas experiare meas.
  1. Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto
  2. longior antiquis visa Maeotis hiems,
  3. inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen,
  4. tempora nocturnis aequa diurna facit,
  5. iam violam puerique legunt hilaresque puellae,
  6. rustica quae nullo nata serente venit;
  7. prataque pubescunt variorum flore colorum,
  8. indocilique loquax gutture vernat avis;
  9. utque malae matris crimen deponat hirundo
  10. sub trabibus cunas tectaque parva facit :
  11. herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis,
  12. exit et expandit molle cacumen humo;
  13. quoque loco est vitis, de palmite gemma movetur:
  14. nam procul a Getico litore vitis abest;