Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra,
- et quas divitias incola pauper habet.
- pars agitur vinctis post tergum capta lacertis,
- respiciens frustra rura Laremque suum:
- pars cadit hamatis misere confixa sagittis .
- nam volucri ferro tinctile virus inest.
- quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt,
- et cremat insontes hostica flamma casas.
- tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli,
- nec quisquam presso vomere sulcat humum,
- aut videt aut metuit locus hic, quem non videt, hostem;
- cessat iners rigido terra relicta situ.
- non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra,
- nec cumulant altos fervida musta lacus.
- poma negat regio, nec haberet Acontius in quo
- scriberet hic dominae verba legenda suae.
- aspiceres [*](aspiceret) nudos sine fronde, sine arbore, campos .
- heu loca felici non adeunda viro!
- ergo tam late pateat cum maximus orbis,
- haec est in poenam terra reperta meam!