Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae,
- accipiat nullas sordida turris aves.
- horrea formicae tendunt ad inania numquam:
- nullus ad amissas ibit amicus opes.
- utque comes radios per solis euntibus umbra est,
- cum latet hic pressus nubibus, illa fugit,
- mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus:
- quae simul inducta nocte teguntur, abit.
- haec precor ut semper possint tibi falsa videri;
- sunt tamen eventu vera fatenda meo.