Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sive aliquod morum seu vitae labe carentis
  2. est pretium, nemo pluris emendus erat:
  3. sive per ingenuas aliquis caput extulit artes—
  4. quaelibet eloquio fit bona causa tuo.
  5. his ego commotus dixi tibi protinus ipsi
  6. scaena manet dotes grandis, amice, tuas.
  7. haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri,
  8. linguave servatae pennave dixit avis:
  9. augurium ratio est et coniectura futuri:
  10. hac divinavi notitiamque tuli.
  11. quae quoniam vera est, tota tibi mente mihique
  12. gratulor, ingenium non latuisse tuum.
  13. at nostrum tenebris utinam latuisset in imis!
  14. expediit studio lumen abesse meo.
  15. utque tibi prosunt artes, facunde, severae,
  16. dissimiles illis sic nocuere mihi.
  17. vita tamen tibi nota mea est. scis artibus illis
  18. auctoris mores abstinuisse sui .
  19. scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos
  20. ut non laudandos, sic tamen esse iocos.