Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ignibus adflari proxima quaeque solent,
- sed tamen in duris remanentem rebus amicum
- quamlibet [*](qualibet vel quolibet corr. σ ) inviso Caesar in hoste probat,
- nec solet irasci—neque enim moderatior alter—
- cum quis in adversis, siquid amavit, amat.
- de comite Argolici [*](argolico corr. Heinsius) postquam cognovit Orestis,
- narratur Pyladen ipse probasse Thoas.
- quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,
- laudari solita est Hectoris ore fides.
- quod pius ad Manes Theseus comes iret amico,
- Tartareum dicunt indoluisse deum.
- Euryali Nisique fide tibi, fume, relata
- credibile est lacrimis inmaduisse genas
- est etiam miseris pietas, et in hoste probatur,
- ei mihi, quam paucos haec mea dicta movent!
- is status, haec rerum nunc est fortuna mearum,
- debeat ut lacrimis nullus adesse modus,
- at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu,
- pectora processu facta serena tuo.
- hoc eventurum iam tum, carissime, vidi,