Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- tot nossem lusus seriaque ipse tua?
- quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses,
- ascitus totiens in genus omne loci?
- cunctane in aequoreos abierunt irrita ventos?
- cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?
- non ego te genitum placida reor
- urbe Quirini, urbe meo quae iam non adeunda pede est, [*](pede est mihi) haec habet ora sinistri,
- sed scopulis, Ponti quos haec habet
- inque feris Scythiae Sarmaticisque iugis:
- et tua sunt silicis circum praecordia venae,
- et rigidum ferri semina pectus habet,
- quaeque tibi quondam tenero ducenda palato
- plena dedit nutrix ubera, tigris erat:
- aut mala nostra minus quam nunc aliena putares,
- duritiaeque mihi non agerere reus.
- sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,
- ut careant numeris tempora prima suis,
- effice, peccati ne sim memor huius, et illo
- officium laudem, quo queror, ore tuum.
- Detur inoffenso vitae tibi tangere metam,