Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ut neque respiceres nec solarere iacentem,
  2. dure, nec exequias prosequerere meas?
  3. illud amicitiae sanctum et venerabile nomen
  4. re tibi pro vili sub pedibusque iacet?
  5. quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem
  6. visere et adloquiis [*](alloquii sui (tui) corr. Ehwald) parte levare tuis,
  7. inque meos si non lacrimam demittere casus,
  8. pauca tamen ficto verba dolore pati,[*](loqui)
  9. idque, quod ignoti faciunt, vel dicere [*](vale dicere corr. Merkel) saltem,
  10. et vocem populi publicaque ora sequi,—
  11. denique lugubres vultus numquamque videndos
  12. cernere supremo dum licuitque die,
  13. dicendumque semel toto non amplius aevo
  14. accipere, et parili reddere voce vale ?
  15. at fecere alii nullo mihi foedere iuncti,
  16. et lacrimas animi signa dedere sui.
  17. quid, nisi convictu causisque valentibus essem
  18. temporis et longi iunctus amore tibi?
  19. quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses,
  20. tot nossem lusus seriaque ipse tua?