Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. utque cremasse suum fertur sub stipite natum
  2. Thestias et melior matre fuisse soror,
  3. sic ego non meritos mecum peritura libellos
  4. imposui rapidis viscera nostra rogis:
  5. vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus,
  6. vel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
  7. quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant—
  8. pluribus exemplis scripta fuisse reor—
  9. nunc precor ut vivant et non ignava legentem
  10. otia delectent admoneantque mei.
  11. nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,
  12. nesciet his summam siquis abesse manum,
  13. ablatum mediis opus est incudibus illud,
  14. defuit et scriptis ultima lima meis.
  15. et veniam pro laude peto, laudatus abunde,
  16. non fastiditus si tibi, lector, ero.